- ADEPS
- ADEPSIudaeis olim interdictus, utpote res Deo sacra ac devota. Levit. c. 3. v. 16. Omnis adeps Domini erit. Et v. 17.Nullum omnino adipem, nec sanguinem comedetis. Et Levit. c. 7. v. 23. Non comedetis ullum adipem bovis, aut ovis aut caproe. Et v. 25. Quisquis comederit adipem ex iis pecudibus ex quibus offertur, quod igne absumendum est, e populis suis exscindetur ille, qui comederit. Proinde Heli sacerdotis filiis obicitur, ut grave crimen, quod victimarum carnes rapiebant, antequam adipem adole issent, 1 Sam. c. 2. v. 14. 15. etc. Et quidem, in holocauftis tota victima igne abfumebatur, in pacificis et peccatis viscera solum et adeps, quod etiam in Agno Paschali obtinebat, ut alia omittam. Interim circa legem hanc observant Magistri, 1. eius violatae reum esse, non qui per errorem, sed qui per superbibiam, comederit, idque quantum oliva crassa est. 2. Non omnem omnino adipem prohiberi, sed solum bovis, ovis et caprae, quae tria animalia Deo ofterebantur. Levit. c. 7. v. 23. 25. 3. Prohiberi sub paena mortis adipem, quô teguntur exta, renes et ilig, quem adoleri iuber Deus Levit. c. 3. v. 9, 10. Unde analogicâ ratione concludunt, cum adipem prohiberi, qui carnem ambit, non qui in media carne latet, etc. Quae, ut et huius generis alia, habentur apud Maimonidem tr. de vetitis cibis c. 7, §. 1, 5, 8. etc. Duplex autem apud Hebraeos Adipi nomen, vulgare cheleb, et minus alias obvium peder, quod occurrit Levit. c. 1 v. 8, 12. et c. 8. v. 20. ubi de bove, haedo et agno, seu ariete, res est. E quibus posterius hoc, non simpliciter adipem notat, sed adipem a carne seiunctum, a verbo parad, quod separae est, per metathesin, Levit. c. 3. v. 9. et c. 4. v. 35. ut in unum collectus et in ignem coniectus alat flammam, quâ victimae reliquae partes citius et facilius abfumantur. Qua ipsa de caufa, ut poft Talmudicos observant Selmo et Kimchius, in victimae capite, cum in ignem coniciebatur, adeps tegcbat locum decollationis, qui alioqui tabo et sanguine disfluens potuisser flammam exstinguere: cuius ritûs vestigia sunt Exodi. c. 29. v. 17. ubi viscera capiti et membris, et Levitici c. 9. v. 20. ubi adipes victimae pectori superponuntur. Ut Graeci, Iovi facientes sacra, apud Homerum, Iliad β. v. 423.Μηρούς τ᾿ ἐξέταμον, κατά τε κνίςςῃ εκάλνψανFemora in ciderunt et adipe cooperuerunt, etc.Gentiles vero ab adipis efu non abstinuisse, discimus ex eodem Poeta Il. X. v. 501. ubi, ut Astyanactem molliter vixisse doceat, dum pater eius Hector in vivis fuit, ait:Μυελὸν οἶον ἔδεσκε καὶ οἰῶν πίονα δημὸν,Solum adipe agninô vixit, pinguique medullâ.Vide sam. Bochart. Hieroz. Part. Prior. l. 2. c. 45. et infra aliquid voce Trapeza. Ad usum luminum et condiendos cibos adhibitum recentiori ae vô adipem, discimus ex Descript. bonorum Monasterii Sanctimonialium Deiparae Suession. A. C. 858. Adipis modii 100. ad diversa Monsterii luminari et ad condiendos cibos Sanctimonialium vel supervenientium hospitum. Et Charta Carol. C. pro Monasterio Sangermanensi, Et pro modiis viginti adipis. A quo tamen abstinentiam certô tempore, im perant Statuta Cluniacensia Petri Venerabilis c. 15. Statutum est, ut omni die Adventus Domini, exceptâ primâ Dominicâ, ab adipe, qui in 12 lectionum festis usu esse solebat, omnes abstineant. Et quidem de adipe seu sevo in conficiendis candelis suâ aetate adhibito, testatur etiam Augustin. de Morib. Manich. l. 2 . Quid de adipe respondebibitis qui prope omnes Italas lucernas illuminat? apud Car. du Fresne. Glossar. Vide et infra Cauda uti de garo ex adipe procino fieri solito, infra voce Liquamen. Item Lumbus, Medulla.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.